Latijn en Grieks.com
Latijn en Grieks.com
Latijn en Grieks.com

Examenboeken > 2009: Ovidius als verteller

Alle latijnse tekst CE 09

Het prooemium Met. 1.1-4
In nova fert animus mutatas dicere formas
corpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illa)
aspirate meis primaque ab origine mundi
ad mea perpetuum deducite tempora carmen.

Inachus treurt Met. 1.583-7
Inachus unus abest imoque reconditus antro
fletibus auget aquas natamque miserrimus Io
585 luget ut amissam. Nescit vitane fruatur
an sit apud Manes, sed quam non invenit usquam
esse putat nusquam atque animo peiora veretur.

Jupiter weet er meer van Met. 1.588-600
Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam
flumine et ‘o virgo Iove digna tuoque beatum
590 nescioquem factura toro, pete’ dixerat ‘umbras
altorum nemorum’ (et nemorum monstraverat umbras)
‘dum calet et medio sol est altissimus orbe.
Quod si sola times latebras intrare ferarum,
praeside tuta deo nemorum secreta subibis,
595 nec de plebe deo, sed qui caelestia magna
sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto.
Ne fuge me!’ (Fugiebat enim.) Iam pascua Lernae
consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva,
cum deus inducta latas caligine terras
600 occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.

Juno vertrouwt het niet Met. 1.601-9
Interea medios Iuno despexit in Argos,
et noctis faciem nebulas fecisse volucres
sub nitido mirata die, non fluminis illas
esse nec umenti sensit tellure remitti;
605 atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae
deprensi totiens iam nosset furta mariti.
Quem postquam caelo non repperit, ‘aut ego fallor
aut ego laedor’ ait delapsaque ab aethere summo
constitit in terris nebulasque recedere iussit.

… en plaatst haar echtgenoot voor een netelig dilemma Met. 1.610 -21
610 Coniugis adventum praesenserat inque nitentem
Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam;
bos quoque formosa est. Speciem Saturnia vaccae,
quamquam invita, probat, nec non et cuius et unde
quove sit armento, veri quasi nescia, quaerit.
615 Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor
desinat inquiri; petit hanc Saturnia munus.
Quid faciat? Crudele suos addicere amores,
non dare suspectum est; pudor est qui suadeat illinc,
hinc dissuadet amor. Victus pudor esset amore,
620 sed leve si munus sociae generisque torique
vacca negaretur, poterat non vacca videri.

Juno stelt een bewaker aan: Argus Met. 1.622-38
Paelice donata non protinus exuit omnem
diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti,
donec Arestoridae servandam tradidit Argo.
625 Centum luminibus cinctum caput Argus habebat;
inde suis vicibus capiebant bina quietem,
cetera servabant atque in statione manebant.
Constiterat quocumque modo, spectabat ad Io;
ante oculos Io, quamvis aversus, habebat.
630 Luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est
claudit et indigno circumdat vincula collo.
Frondibus arboreis et amara pascitur herba
proque toro terrae non semper gramen habenti
incubat infelix limosaque flumina potat.
635 Illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet
tendere, non habuit quae bracchia tenderet Argo,
et conata queri mugitus edidit ore.
Pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.

Hoe moet Io het aan haar vader vertellen? Met. 1.639-50
Venit et ad ripas ubi ludere saepe solebat,
640 Inachidas ripas, novaque ut conspexit in unda
cornua pertimuit seque exsternata refugit.
Naides ignorant, ignorat et Inachus ipse
quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores
et patitur tangi seque admirantibus offert.
645 Decerptas senior porrexerat Inachus herbas;
illa manus lambit patriisque dat oscula palmis,
nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur,
oret opem nomenque suum casusque loquatur.
Littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit,
650 corporis indicium mutati triste peregit.

Inachus is diep bedroefd Met. 1.651-67
‘Me miserum!’ exclamat pater Inachus inque gementis
cornibus et nivea pendens cervice iuvencae
‘me miserum!’ ingeminat; ‘tune es quaesita per omnes,
nata, mihi terras? Tu non inventa reperta
655 luctus eras levior. Retices nec mutua nostris
dicta refers; alto tantum suspiria ducis
pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis.
At tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam,
spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum;
660 de grege nunc tibi vir et de grege natus habendus.
Nec finire licet tantos mihi morte dolores,
sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti
aeternum nostros luctus extendit in aevum.’
Talia maerentem stellatus summovet Argus
665 ereptamque patri diversa in pascua natam
abstrahit; ipse procul montis sublime cacumen
occupat, unde sedens partes speculatur in omnes.

Jupiter kan het niet langer aanzien Met. 1.668-88
Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra
ferre potest natumque vocat quem lucida partu
670 Pleias enixa est letoque det imperat Argum.
Parva mora est alas pedibus virgamque potenti
somniferam sumpsisse manu tegumenque capillis.
Haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce
desilit in terras. Illic tegumenque removit
675 et posuit pennas; tantummodo virga retenta est.
Hac agit ut pastor per devia rura capellas
dum venit abductas et structis cantat avenis.
Voce nova captus custos Iunonius ‘at tu,
quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo,’
680 Argus ait; ‘neque enim pecori fecundior ullo
herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.’
Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo
detinuit sermone diem, iunctisque canendo
vincere harundinibus servantia lumina temptat.
685 Ille tamen pugnat molles evincere somnos
et, quamvis sopor est oculorum parte receptus,
parte tamen vigilat. Quaerit quoque (namque reperta
fistula nuper erat), qua sit ratione reperta.

Mercurius vertelt over Syrinx Met. 1.689-712
Tum deus ‘Arcadiae gelidis sub montibus’ inquit
690 ‘inter Hamadryadas celeberrima Nonacrinas
Naias una fuit; nymphae Syringa vocabant.
Non semel et Satyros eluserat illa sequentes
et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque
rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat
695 virginitate deam; ritu quoque cincta Dianae
falleret et posset credi Latonia, si non
corneus huic arcus, si non foret aureus illi.
Sic quoque fallebat. Redeuntem colle Lycaeo
Pan videt hanc pinuque caput praecinctus acuta
700 talia verba refert’ – restabat verba referre,
et precibus spretis fugisse per avia nympham
donec harenosi placidum Ladonis ad amnem
venerit; hic illam cursum impedientibus undis
ut se mutarent liquidas orasse sorores;
705 Panaque, cum prensam sibi iam Syringa putaret,
corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres;
dumque ibi suspirat, motos in harundine ventos
effecisse sonum tenuem similemque querenti;
arte nova vocisque deum dulcedine captum
710 ‘hoc mihi colloquium tecum’ dixisse ‘manebit’
atque ita disparibus calamis compagine cerae
inter se iunctis nomen posuisse puellae.
Argus’ dood en de reactie van Juno Met. 1.713-27
Talia dicturus vidit Cyllenius omnes
succubuisse oculos adopertaque lumina somno.
715 Supprimit extemplo vocem firmatque soporem,
languida permulcens medicata lumina virga;
nec mora, falcato nutantem vulnerat ense
qua collo est confine caput, saxoque cruentum
deicit et maculat praeruptam sanguine rupem.
720 Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas
exstinctum est centumque oculos nox occupat una.
Excipit hos volucrisque suae Saturnia pennis
collocat et gemmis caudam stellantibus implet.
Protinus exarsit nec tempora distulit irae,
725 horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn
paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos
condidit et profugam per totum exercuit orbem.

Eindelijk grijpt Jupiter in Met. 1.728-46
Ultimus immenso restabas, Nile, labori;
quem simul ac tetigit, positisque in margine ripae
730 procubuit genibus resupinoque ardua collo,
quos potuit solos, tollens ad sidera vultus
et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu
cum Iove visa queri finemque orare malorum.
Coniugis ille suae complexus colla lacertis
735 finiat ut poenas tandem rogat ‘in’que ‘futurum
pone metus’; inquit, ‘numquam tibi causa doloris
haec erit’; et Stygias iubet hoc audire paludes.
Ut lenita dea est, vultus capit illa priores
fitque quod ante fuit. Fugiunt e corpore saetae,
740 cornua decrescunt, fit luminis artior orbis,
contrahitur rictus, redeunt umerique manusque,
ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues;
de bove nil superest formae nisi candor in illa.
Officioque pedum nymphe contenta duorum
745 erigitur metuitque loqui, ne more iuvencae
mugiat, et timide verba intermissa retemptat.
De Argonauten op weg naar Colchis Met. 7.1-6
Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant,
perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam
Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati
virgineas volucres miseri senis ore fugarant,
5 multaque perpessi claro sub Iasone tandem
contigerant rapidas limosi Phasidos undas.

De tweestrijd van Medea Met. 7.7-73
Dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt
lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum,
concipit interea validos Aeetias ignes
10 et luctata diu, postquam ratione furorem
vincere non poterat, ‘frustra, Medea, repugnas;
nescioquis deus obstat’ ait ‘mirumque nisi hoc est,
aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur.
Nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur?
15 (Sunt quoque dura nimis!) Cur, quem modo denique vidi,
ne pereat, timeo? Quae tanti causa timoris?
Excute virgineo conceptas pectore flammas,
si potes, infelix. Si possem, sanior essem.
Sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido,
20 mens aliud suadet; video meliora proboque,
deteriora sequor. Quid in hospite, regia virgo,
ureris et thalamos alieni concipis orbis?
Haec quoque terra potest quod ames dare. Vivat an ille
occidat, in dis est; vivat tamen! Idque precari
25 vel sine amore licet; quid enim commisit Iason?
Quem nisi crudelem non tangat Iasonis aetas
et genus et virtus? Quem non, ut cetera desint,
ore movere potest? Certe mea pectora movit.
At nisi opem tulero, taurorum afflabitur ore
30 concurretque suae segeti, tellure creatis
hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi.
Hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,
tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.
Cur non et specto pereuntem oculosque videndo
35 conscelero? Cur non tauros exhortor in illum
terrigenasque feros insopitumque draconem?
Di meliora velint! Quamquam non ista precanda,
sed facienda mihi. Prodamne ego regna parentis,
atque ope nescioquis servabitur advena nostra
40 ut per me sospes sine me det lintea ventis
virque sit alterius, poenae Medea relinquar?
Si facere hoc aliamve potest praeponere nobis,
occidat ingratus! Sed non is vultus in illo,
non ea nobilitas animo est, ea gratia formae,
45 ut timeam fraudem meritique oblivia nostri;
et dabit ante fidem cogamque in foedera testes
esse deos. Quid tuta times? Accingere et omnem
pelle moram! Tibi se semper debebit Iason,
te face sollemni iunget sibi, perque Pelasgas
50 servatrix urbes matrum celebrabere turba.
Ergo ego germanam fratremque patremque deosque
et natale solum ventis ablata relinquam?
Nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus,
frater adhuc infans; stant mecum vota sororis,
55 maximus intra me deus est. Non magna relinquam,
magna sequar: titulum servatae pubis Achivae
notitiamque loci melioris et oppida quorum
hic quoque fama viget cultusque artesque virorum
quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,
60 Aesoniden mutasse velim, quo coniuge felix
et dis cara ferar et vertice sidera tangam.
Quid quod nescioqui mediis concurrere in undis
dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis
nunc sorbere fretum, nunc reddere cinctaque saevis
65 Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo?
Nempe tenens quod amo gremioque in Iasonis haerens
per freta longa ferar; nihil illum amplexa verebor
aut, si quid metuam, metuam de coniuge solo –
coniugiumne putas speciosaque nomina culpae
70 imponis, Medea, tuae? Quin aspice quantum
aggrediare nefas et, dum licet, effuge crimen!’
Dixit, et ante oculos Rectum Pietasque Pudorque
constiterant et victa dabat iam terga Cupido.

Cupido wint Met. 7.74-85
Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras
75 quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat,
et iam fortis erat pulsusque resederat ardor,
cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit;
erubuere genae totoque recanduit ore,
utque solet ventis alimenta assumere quaeque
80 parva sub inducta latuit scintilla favilla
crescere et in veteres agitata resurgere vires,
sic iam lenis amor, iam quem languere putares,
ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit.
Et casu solito formosior Aesone natus
85 illa luce fuit; posses ignoscere amanti.

De belofte Met. 7.86-99
Spectat et in vultu veluti tum denique viso
lumina fixa tenet nec se mortalia demens
ora videre putat nec se declinat ab illo.
Ut vero coepitque loqui dextramque prehendit
90 hospes et auxilium submissa voce rogavit
promisitque torum, lacrimis ait illa profusis;
‘Quid faciam video, nec me ignorantia veri
decipiet, sed amor. Servabere munere nostro;
servatus promissa dato!’ Per sacra triformis
95 ille deae lucoque foret quod numen in illo
perque patrem soceri cernentem cuncta futuri
eventusque suos et tanta pericula iurat;
creditus accepit cantatas protinus herbas
edidicitque usum laetusque in tecta recessit.

Jason temt de stieren Met. 7.100-21
100 Postera depulerat stellas Aurora micantes:
conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum
consistuntque iugis; medio rex ipse resedit
agmine purpureus sceptroque insignis eburno.
Ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant
105 aeripedes tauri tactaeque vaporibus herbae
ardent, utque solent pleni resonare camini
aut ubi terrena silices fornace soluti
concipiunt ignem liquidarum aspergine aquarum,
pectora sic intus clausas volventia flammas
110 gutturaque usta sonant. Tamen illis Aesone natus
obvius it; vertere truces venientis ad ora
terribiles vultus praefixaque cornua ferro,
pulvereumque solum pede pulsavere bisulco
fumificisque locum mugitibus impleverunt.
115 Deriguere metu Minyae; subit ille nec ignes
sentit anhelatos (tantum medicamina possunt!),
pendulaque audaci mulcet palearia dextra
suppositosque iugo pondus grave cogit aratri
ducere et insuetum ferro proscindere campum.
120 Mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent
adiciuntque animos.

Jasons strijd met de krijgers Met. 7.121-48
Galea tum sumit aena
vipereos dentes et aratos spargit in agros.
Semina mollit humus valido praetincta veneno
et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes;
125 utque hominis speciem materna sumit in alvo
perque suos intus numeros componitur infans
nec nisi maturus communes exit in auras,
sic ubi visceribus gravidae telluris imago
effecta est hominis, feto consurgit in arvo,
130 quodque magis mirum est, simul edita concutit arma.
Quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas
in caput Aesonii iuvenis torquere parantes,
demisere metu vultumque animumque Pelasgi.
Ipsa quoque extimuit quae tutum fecerat illum,
135 utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum,
palluit et subito sine sanguine frigida sedit;
neve parum valeant a se data gramina, carmen
auxiliare canit secretasque advocat artes.
Ille gravem medios silicem iaculatus in hostes
140 a se depulsum Martem convertit in ipsos;
terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres
civilique cadunt acie. Gratantur Achivi
victoremque tenent avidisque amplexibus haerent.
Tu quoque victorem complecti, barbara, velles;
146 obstitit incepto pudor. At complexa fuisses,
145 sed te ne faceres tenuit reverentia famae.
Quod licet, affectu tacito laetaris agisque
carminibus grates et dis auctoribus horum.

Jason bedwelmt de draak en vertrekt Met.7.149-58
Pervigilem superest herbis sopire draconem,
150 qui crista linguisque tribus praesignis et uncis
dentibus horrendus custos erat arboris aureae.
Hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci
verbaque ter dixit placidos facientia somnos,
quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt,
155 somnus in ignotos oculos ubi venit et auro
heros Aesonius potitur spolioque superbus
muneris auctorem secum, spolia altera, portans
victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.

Galatea neemt Scylla in vertrouwen Met. 13.730-48
730 Scylla latus dextrum, laevum irrequieta Charybdis
infestat; vorat haec raptas revomitque carinas,
illa feris atram canibus succingitur alvum,
virginis ora gerens et, si non omnia vates
ficta reliquerunt, aliquo quoque tempore virgo.
735 Hanc multi petiere proci; quibus illa repulsis
ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis,
ibat et elusos iuvenum narrabat amores.
Quam, dum pectendos praebet Galatea capillos,
talibus alloquitur repetens suspiria dictis:
740 ‘Te tamen, o virgo, genus haud immite virorum
expetit, utque facis, potes his impune negare.
At mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris
enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum,
non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem
745 effugere’ – et lacrimae vocem impediere loquentis.
Quas ubi marmoreo detersit pollice virgo
et solata deam est, ‘refer, o carissima’ dixit,
‘neve tui causam tege (sic sum fida) doloris.’

De Cycloop verliefd op Galatea Met. 13.749-88
Nereis his contra resecuta Crataeide natam est:
750 ‘Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus,
magna quidem patrisque sui matrisque voluptas,
nostra tamen maior; nam me sibi iunxerat uni.
Pulcher et octonis iterum natalibus actis
signarat teneras dubia lanugine malas.
755 Hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat;
nec, si quaesieris odium Cyclopis amorne
Acidis in nobis fuerit praesentior, edam:
par utrumque fuit. Pro, quanta potentia regni
est, Venus alma, tui! Nempe ille immitis et ipsis
760 horrendus silvis et visus ab hospite nullo
impune et magni cum dis contemptor Olympi
quid sit amor sentit validaque cupidine captus
uritur, oblitus pecorum antrorumque suorum.
Iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi,
765 iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos,
iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam
et spectare feros in aqua et componere vultus;
caedis amor feritasque sitisque immensa cruoris
cessant, et tutae veniunt abeuntque carinae.
770 Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen,
Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales,
terribilem Polyphemon adit “lumen” que, “quod unum
fronte geris media, rapiet tibi” dixit “Ulixes.”
Risit et “o vatum stolidissime, falleris,” inquit;
775 “altera iam rapuit.” Sic frustra vera monentem
spernit et aut gradiens ingenti litora passu
degravat aut fessus sub opaca revertitur antra.
Prominet in pontum cuneatus acumine longo
collis; utrumque latus circumfluit aequoris unda.
780 Huc ferus ascendit Cyclops mediusque resedit;
lanigerae pecudes nullo ducente secutae.
Cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum,
ante pedes posita est antemnis apta ferendis
sumptaque harundinibus compacta est fistula centum,
785 senserunt toti pastoria sibila montes,
senserunt undae. Latitans ego rupe meique
Acidis in gremio residens procul auribus hausi
talia dicta meis auditaque mente notavi:

De Cycloop prijst zijn bezit aan Met. 13.808-37
At bene si noris, pigeat fugisse morasque
ipsa tuas damnes et me retinere labores.
810 Sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo
antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu
nec sentitur hiems. Sunt poma gravantia ramos,
sunt auro similes longis in vitibus uvae,
sunt et purpureae; tibi et has servamus et illas.
815 Ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra
mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna
prunaque, non solum nigro liventia suco,
verum etiam generosa novasque imitantia ceras.
Nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt
820 arbutei fetus; omnis tibi serviet arbor.
Hoc pecus omne meum est; multae quoque vallibus errant,
multas silva tegit, multae stabulantur in antris.
Nec, si forte roges, possim tibi dicere quot sint;
pauperis est numerare pecus! De laudibus harum
825 nil mihi credideris; praesens potes ipsa videre
ut vix circumeant distentum cruribus uber.
Sunt, fetura minor, tepidis in ovilibus agni,
sunt quoque, par aetas, aliis in ovilibus haedi.
Lac mihi semper adest niveum; pars inde bibenda
830 servatur, partem liquefacta coagula durant.
Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum
munera contingent, dammae leporesque caperque,
parve columbarum demptusve cacumine nidus;
inveni geminos, qui tecum ludere possint,
835 inter se similes, vix ut dignoscere possis,
villosae catulos in summis montibus ursae;
inveni et dixi ‘dominae servabimus istos.’


De Cycloop prijst zichzelf aan Met. 13.838-55
Iam modo caeruleo nitidum caput exsere ponto,
iam, Galatea, veni, nec munera despice nostra!
840 Certe ego me novi liquidaeque in imagine vidi
nuper aquae, placuitque mihi mea forma videnti.
Aspice sim quantus! Non est hoc corpore maior
Iuppiter in caelo (nam vos narrare soletis
nescioquem regnare Iovem); coma plurima torvos
845 prominet in vultus umerosque ut lucus obumbrat.
Nec, mea quod rigidis horrent densissima saetis
corpora, turpe puta; turpis sine frondibus arbor,
turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent.
Pluma tegit volucres, ovibus sua lana decori est:
850 barba viros hirtaeque decent in corpore saetae.
Unum est in media lumen mihi fronte, sed instar
ingentis clipei. Quid? Non haec omnia magnus
Sol videt e caelo? Soli tamen unicus orbis.
Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat;
855 hunc tibi do socerum.

Dreigende taal Met.13. 855-69
Tantum miserere precesque
supplicis exaudi! Tibi enim succumbimus uni,
quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen,
Nerei, te veneror; tua fulmine saevior ira est.
Atque ego contemptus essem patientior huius,
860 si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso
Acin amas praefersque meis complexibus Acin?
Ille tamen placeatque sibi placeatque licebit,
quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur,
sentiet esse mihi tanto pro corpore vires.
865 Viscera viva traham divisaque membra per agros
perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas.
Uror enim, laesusque exaestuat acrius ignis,
cumque suis videor translatam viribus Aetnen
pectore ferre meo – nec tu, Galatea, moveris!”

Dood en metamorfose van Acis Met. 13.870-903
870 Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam)
surgit et ut taurus vacca furibundus adempta
stare nequit silvaque et notis saltibus errat,
cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes
me videt atque Acin “video”que exclamat “et ista
875 ultima sit faciam Veneris concordia vestrae.”
Tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere
debuit, illa fuit; clamore perhorruit Aetne.
Ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor;
terga fugae dederat conversa Symaethius heros
880 et “fer opem, Galatea, precor, mihi! Ferte, parentes”
dixerat, “et vestris periturum admittite regnis.”
Insequitur Cyclops partemque e monte revulsam
mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum
angulus e saxo, totum tamen obruit Acin.
885 At nos, quod fieri solum per fata licebat,
fecimus ut vires assumeret Acis avitas.
Puniceus de mole cruor manabat, et intra
temporis exiguum rubor evanescere coepit,
fitque color primo turbati fluminis imbre
890 purgaturque mora. Tum moles tacta dehiscit,
vivaque per rimas proceraque surgit harundo,
osque cavum saxi sonat exsultantibus undis;
miraque res, subito media tenus exstitit alvo
incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis,
895 qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore,
Acis erat, et sic quoque erat tamen Acis in amnem
versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.’
Desierat Galatea loqui, coetuque soluto
discedunt placidisque natant Nereides undis.
900 Scylla redit (neque enim medio se credere ponto
audet) et aut bibula sine vestibus errat harena
aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus
gurgitis inclusa sua membra refrigerat unda.

Aankomst bij Circe Met. 14.242-53
Amissa sociorum parte dolentes
multaque conquesti terris allabimur illis,
quas procul hinc cernis – procul hinc, mihi crede, videnda
245 insula, crede mihi! Tuque, o iustissime Troum,
nate dea (neque enim finito Marte vocandus
hostis es, Aenea), moneo, fuge litora Circes!
Nos quoque Circaeo religata in litore pinu
Antiphatae memores immansuetique Cyclopis
250 ire negabamus et tecta ignota subire;
sorte sumus lecti, sors me fidumque Politen
Eurylochumque simul nimiique Elpenora vini
bisque novem socios Circaea ad moenia misit.
Het paleis van Circe Met. 14.254-70
Quae simul attigimus stetimusque in limine tecti,
255 mille lupi mixtique lupis ursique leaeque
occursu fecere metum. Sed nulla timenda,
nullaque erat nostro factura in corpore vulnus;
quin etiam blandas movere per aera caudas
nostraque adulantes comitant vestigia, donec
260 excipiunt famulae perque atria marmore tecta
ad dominam ducunt. Pulchro sedet illa recessu,
sollemni solio pallamque induta nitentem
insuper aurato circumvelatur amictu.
Nereides nymphaeque simul, quae vellera motis
265 nulla trahunt digitis nec fila sequentia ducunt;
gramina disponunt sparsosque sine ordine flores
secernunt calathis variasque coloribus herbas.
Ipsa quod hae faciunt opus exigit, ipsa quis usus
quoque sit in folio, quae sit concordia mixtis
270 novit et advertens pensas examinat herbas.

Circe verandert de mannen in zwijnen Met. 14.271-90
Haec ubi nos vidit, dicta acceptaque salute
diffudit vultus et reddidit omina votis;
nec mora, misceri tosti iubet hordea grani
mellaque vimque meri cum lacte coagula passo,
275 quique sub hac lateant furtim dulcedine sucos
adicit. Accipimus sacra data pocula dextra.
Quae simul arenti sitientes hausimus ore
et tetigit summos virga dea dira capillos
(et pudet et referam), saetis horrescere coepi
280 nec iam posse loqui, pro verbis edere raucum
murmur et in terram toto procumbere vultu;
osque meum sensi pando occallescere rostro,
colla tumere toris, et qua modo pocula parte
sumpta mihi fuerant, illa vestigia feci.
285 cumque eadem passis (tantum medicamina possunt)
claudor hara; solumque suis caruisse figura
vidimus Eurylochum, solus data pocula fugit.
Quae nisi vitasset, pecoris pars una manerem
nunc quoque saetigeri, nec tantae cladis ab illo
290 certior ad Circen ultor venisset Ulixes.

Odysseus redt zijn mannen Met. 14.291-307
Pacifer huic dederat florem Cyllenius album;
moly vocant superi, nigra radice tenetur.
tutus eo monitisque simul caelestibus intrat
ille domum Circes et ad insidiosa vocatus
295 pocula conantem virga mulcere capillos
reppulit et stricto pavidam deterruit ense.
Inde fides dextraeque datae, thalamoque receptus
coniugii dotem sociorum corpora poscit.
Spargimur ignotae sucis melioribus herbae
300 percutimurque caput conversae verbere virgae,
verbaque dicuntur dictis contraria verbis;
quo magis illa canit, magis hoc tellure levati
erigimur, saetaeque cadunt bifidosque relinquit
rima pedes, redeunt umeri et subiecta lacertis
305 bracchia sunt. Flentem flentes amplectimur illum
haeremusque ducis collo, nec verba locuti
ulla priora sumus quam nos testantia gratos.

Pygmalion wordt verliefd Met. 10.243-69
‘Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentes
viderat, offensus vitiis quae plurima menti
245 femineae natura dedit, sine coniuge caelebs
vivebat thalamique diu consorte carebat.
Interea niveum mira feliciter arte
sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci
nulla potest, operisque sui concepit amorem.
250 Virginis est verae facies, quam vivere credas
et, si non obstet reverentia, velle moveri;
ars adeo latet arte sua. Miratur et haurit
pectore Pygmalion simulati corporis ignes.
Saepe manus operi temptantes admovet, an sit
255 corpus an illud ebur, nec adhuc ebur esse fatetur,
oscula dat reddique putat loquiturque tenetque
sed credit tactis digitos insidere membris
et metuit pressos veniat ne livor in artus.
Et modo blanditias adhibet, modo grata puellis
260 munera fert illi, conchas teretesque lapillos
et parvas volucres et flores mille colorum
liliaque pictasque pilas et ab arbore lapsas
Heliadum lacrimas. Ornat quoque vestibus artus;
dat digitis gemmas, dat longa monilia collo,
265 aure leves bacae, redimicula pectore pendent.
Cuncta decent; nec nuda minus formosa videtur.
Collocat hanc stratis concha Sidonide tinctis
appellatque tori sociam acclinataque colla
mollibus in plumis tamquam sensura reponit.

Het feest van Venus en de wens van Pygmalion Met 10.270-9
270 Festa dies Veneris tota celeberrima Cypro
venerat, et pandis inductae cornibus aurum
conciderant ictae nivea cervice iuvencae,
turaque fumabant, cum munere functus ad aras
constitit et timide “si, di, dare cuncta potestis,
275 sit coniunx, opto,” non ausus “eburnea virgo”
dicere Pygmalion “similis mea” dixit “eburnae.”
Sensit, ut ipsa suis aderat Venus aurea festis,
vota quid illa velint et, amici numinis omen,
flamma ter accensa est apicemque per aera duxit.

Pygmalions wens gaat in vervulling Met. 10.280-97
280 Ut rediit, simulacra suae petit ille puellae
incumbensque toro dedit oscula; visa tepere est.
Admovet os iterum, manibus quoque pectora temptat;
temptatum mollescit ebur positoque rigore
subsedit digitis ceditque, ut Hymettia sole
285 cera remollescit tractataque pollice multas
flectitur in facies ipsoque fit utilis usu.
Dum stupet et dubie gaudet fallique veretur,
rursus amans rursusque manu sua vota retractat.
Corpus erat; saliunt temptatae pollice venae.
290 Tum vero Paphius plenissima concipit heros
verba quibus Veneri grates agit, oraque tandem
ore suo non falsa premit; dataque oscula virgo
sensit et erubuit, timidumque ad lumina lumen
attollens pariter cum caelo vidit amantem.
295 Coniugio, quod fecit, adest dea, iamque coactis
cornibus in plenum noviens lunaribus orbem
illa Paphon genuit, de qua tenet insula nomen.

Statistieken

Vertalingen op de site: 7.243

Nieuw afgelopen maand: 15

Gewijzigd afgelopen maand: 26